- THEORETRA
- THEORETRAGraece θεώρητρα, apud Harmenopul. dicta sunt Graecis munera, quae Sponsae dabantur ante nuptias, cum se visendam praeberet, flammeô depositô: Ο᾿πτήρια quoque, item Α᾿νακαλυπτήρια, et Προφθεγκτήρια, quod tunc Sponsa primum a Sponso videretur, eumque alloqueretur, appellata. Unde ille Antipatri iocus, qui, cum deformem duxisset et ἀνακαλυπτήρια poscerentur, ἐγκαλυπτηρίοις potius opus esse, respondit, Prateius apud Calv. Scaliger ad lectum perductam Sponsam primum detectam, a Sponso, atque ab hoc eius rei causâ θεώρητρα accepisse, docet. Alia sunt ὀπτήρια, apud Callimachum, dona videl. affinium seu parentum, cum primum infantes viderent etc. Vide Scaligerum, Poetices l. 3. c. 101.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.